라틴어 문장 검색

tum, si quis cominus ales Congredi, et immixtae auderet se credere pugnae, Miles atrox aderat, sumptisque feroculus armis Sternit humi volucrem moribundam, humerisque reportat Ingentem praedam;
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 4:2)
Haec ad tempus vehementius afficit, arctius stringit, blandius allicit.
(DE AMICITIA, CAPUT IX. Amicitia puerilis. 1:4)
Quae novis coeli faciem figuris Protheans mutas aridumque vulgus Aeris nostri regione donans, Legeque stringis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 12:8)
Videns autem idem miles omni auxilio se destitutum et prae oppressione immensorum lapidum nihil posse proficere, cominus muro se astringit, ad devitanda jacula Turcorum, quae sine intermissione fatigabant virum egregium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 68:5)
Quam in virtute sua trans vallum impulerunt trahentes, et juxta muros, invitis et prohibentibus desuper omnibus Turcis, cominus adjunctam statuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 72:2)
qui stricto mucrone horribilem feram impetiit, et una cum duce jecur et costas illius transfixit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 8:14)
Illic solum peregrinum vagantem, et sarmenta legentem, contemplantes, ad ejus interfectionem velocitate equorum convolant, et subito clamore exterritum usque ad montana et fruteta profugum insectantes, insidias latentium cominus Christianorum praeterierunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 96:5)
Sed cominus appropinquantibus Christianis, et visis capitibus Turcorum, exuviis quoque et caballis eorum recognitis, fragorem et tubarum sonitum compresserunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 124:12)
qui in memento permisti, quia cominus ad invicem confluxerant, cruenta caede in Turcos saeviunt in ultionem suorum attritorum, et a portu Simeonis redeuntium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 130:3)
Tandem harum quinque mangenarum assiduis ictibus dux suique gravati, applicuerunt machinam in virtute Christianorum cominus moenia et muros, ut sic tutior adversus machinas obsisteret;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 34:5)
» Dixit, et medias perrumpens acies strictis mucronibus, in manu suorum [0561D] sequentium grave hostium reddidit exterminium;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 96:4)
lanceis [0586D] vero strictis et vexillis erectis, obviam per angustas fauces gentilibus turmis contendunt, diu cum illis praelia conserentes in locis arctissimis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 66:10)
Amorem habendi circa opes temporales et bona terre stringere oportet, nefiat immoderatus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 4:2)
Qui nimis capit, parum stringit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 150:10)
Calefactusserpens circa foventem serpere coepit et tandem ligatum grave strinxit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 78:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION